Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 2: Versus 21

Qui consurgens.Allegorice. Joseph gerit figuram apostolorum, quorum officio Christus circumfertur. Apostoli primum venerunt in terram Israel: quia primum praedicaverunt Judaeis. Sed pro Herode, id est, manente haereditaria infidelitate, metuunt et recedunt admoniti gratiam gentibus praedicare, et ad eas Christum transferre.Nominata terra Israel visum est Joseph non alicubi talem puerum debere habitare, nisi in Jerusalem ubi erat templum et celebratio prophetarum. Tamen angelus intelligi voluit Galilaeam, quam et Judaei incolebant, quod ostendit sic fuisse praedestinatum, quia Nazareus vocabitur.
(* Traductions européennes)